- SYROMACEDONES
- SYROMACEDONESdicti sunt Graeci, postquam in Syria rerum potiti sunt. Hi, ex sua gentis consuetudine, cum Persae Naturae folum partes, non vero defunctorum animas in illa coluislent, alium videntur invexisse morem, illi consimilem, quem apud Syros, cum Assyriae res florerent, viguisle diximus. Ante omnes honore caelesti ab iis celebratus Seleucus Nicanor, ut Macedones vocârunt: sive Nicator, ut reliqui nominabant Graeci. In cuius honorem cum variae sint conditae Seleuciae; Fanum honori eius, forte et alibi, sed saltem in ea Seleuciae urbe fuit, quae erat in littore Maris Mediterrantei, prope Phoeniciam, uti discimus ex Appiano in Syriacis: ubi Νικατόρειον, Nicatorium dictum fuisse tradit. Ab eiusdem Seleuci initiô, sive duodecimô annô ab excessu Alexandri, populi hi, ut et plerique Orientis alii, annos numerare consuevêre; quemadmodum Romani olim ab Urb. Cond. Graeci veteres ab Olympiadum initio, ab Orbe condito Constantinopolitani; Christiani, praeeunte Dionysiô, cognomine Exiguo, Abbate Rom. crica A. C. 526. a anto CHRISTO, illos orsi sunt. Gerh. Io. Voss. de Scient. Mathem. c. 40. §. 11. Vide cundem de orig. et progr. Idol. l. 1. c. 23.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.